Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. perpetratis quae ad pacem deum pertinebant,
de re publica belloque gerendo et quantum copiarum
et ubi quaeque essent consules ad senatum rettulerunt.
[2]
duodeviginti legionibus bellum geri placuit:
binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque
ac Sardiniam obtineri;
[3]
duabus Q. Fabium praetorem
Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli
ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui;
[4]
duas urbi praesidio esse. hic ut
numerus legionum expleretur, sex novae legiones
[p. 210]
erant scribendae.
[5]
eas primo quoque tempore1 consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis
navibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent,
centum quinquaginta longarum classis navium eo
anno expleretur.
[6]
dilectu habito et centum navibus
novis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis
habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius
Philus.
cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse,
T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est.
[7]
cum
deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus
aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset
usque ad centum milia, aut cui postea tanta res2 esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio
daret; qui supra centum milia usque ad trecenta
milia, tris nautas cum stipendio annuo;
[8]
qui supra
trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque
nautas; qui supra deciens, septem; senatores octo
nautas cum annuo stipendio darent.
[9]
ex hoc edicto
dati nautae, armati instructique ab dominis, cum
triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
tum primum est factum ut classis Romana sociis
navalibus privata inpensa paratis conpleretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

