Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
[2]
praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio
Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque
[p. 234]
et plebem promiscue armarat, ut castra Romana1 invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.
[3]
nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam
ad collegam mittit: altero exercitu, dum Casilinum
oppugnatur, opus esse qui Campanis opponatur;
[4]
vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret, vel,
si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum.
[5]
hoc nuntio Marcellus duobus
militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero
exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani
iam moventes sese quieverunt.
[6]
ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa
succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera neque satis inceptu2 succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res
maiores instarent;
[7]
Marcellus multa magnis ducibus
sicut non adgredienda, ita semel adgressis non
dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta
in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto
abiretur.
[8]
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret,
[9?]
paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa
portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe
[p. 236]
fieri coepta est.
[10]
quinquaginta fere primo egressi3 Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est,
[11]
captivique Campanorum
quive4 Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

