Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. his audiendis credendisque opportuna
multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec
Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam praebebat.
[2]
qui fessus tandem uxoris
vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi
res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur
miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus
iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis
filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies
Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit.
[3]
huic et genus et
fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud
Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem
potiorem1 ratus quam patriae debebat, indicium ad
praetores defert.
[4]
qui ubi rem haud vanam esse
certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et2 auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt.
[5]
et cum tumultus ab re in speciem atrociore
causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem
facto indicem in curiam introduxerunt.
[6]
qui cum
ordine omnia edocuisset: principium coniurationis
factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus
Themisto iuncta esset;
[7]
afrorum Hispanorumque
auxiliares instructos ad caedem praetorum
[p. 254]
principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura3 interfectoribus pronuntiatum;
[8]
iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula
deinde quae per quosque agerentur, totamque viris
armisque instructam coniurationem ante oculos
posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam
Hieronymus videbantur:
[9]
ante curiam variae atque
incertae rerum multitudinis clamor erat. quam
ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.
[10]
sopatro
mandatum ab senatu et a collegis ut verba faceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.