previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. [2] Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid1 hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur. [3] muros per inaequalis ductos2 colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. [4] Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta3 quinqueremibus Marcellus oppugnabat. [5] ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur; [6] hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves: iunctae aliae binae [p. 284] quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus4 lateri adplicaretur, [7?] cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. [8] adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas quae procul erant navis saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus eoque magis crebris petebat telis; [9] postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. [10] quae5 propius6 subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi7 recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; [11] dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat8 ut, etiamsi recta reciderat,9 aliquantum aquae acciperet. [12] ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo10 versa ut totis viribus terra adgrederentur. [p. 286] [13] sed ea quoque pars eodem omni apparatu11 tormentorum instructa erat Hieronis inpensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. [14] natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. [15] eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. [16] ita consilio habito, quoniam12 omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

1 quicquid Madvig: om. P(1): si quid Weissenborn.

2 muros ... ductos Weissenborn: murus... ductus P(1): murum ... ductum z Madvig.

3 sexaginta Bōttcher: ex (for LX or ex LX) P(1).

4 A.U.C. 540

5 quae P(1): quia Madvig: om. Walters.

6 propius P(1), adding quaedam (retained by Madvig, Walters: om. x Crivier).

7 plumbi P(10): blumbi C: plumbum heller, Conway.

8 adfligebat Sigonius: -bant P(1) Walters.

9 reciderat Gronovius: recciderant PCR: reciderant M: -eret BA2?Madvig: -erent DA.

10 eo bottcher: ea P2: est C: ad(versa) P(10).

11 A.U.C. 540

12 quoniam alschefski: quo (for quom?) P(1): quod A2x: quando luchs.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (27):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: