Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. filium
Gala Masinissam habebat septem decem annos natum,
ceterum iuvenem ea indole ut iam tum appareret
maius regnum opulentiusque quam quod accepisset
facturum.
[2]
legati, quoniam Syphax se Romanis
iunxisset, ut potentior societate eorum adversus
reges populosque Africae esset,
[3?]
docent melius fore
Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum,
antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in
Africam transeant; opprimi Syphacem nihildum
praeter nomen ex foedere Romano habentem posse.
facile persuasum Galae,
[4?]
filio deposcente id bellum,
ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus1 magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.
[5]
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie
Numidas—extremi prope Oceanum adversus Gadis
colunt—refugit, adfluentibusque ad famam eius undique
[6?]
barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus
in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
sed2 Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.
[p. 334]
[7]
in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam3 quod Celtiberum iuventutem eadem mercede qua
pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores
Romani ad se perduxerunt,
[8]
et nobilissimos Hispanos
supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares
qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt. id4 modo eius anni in Hispania5 ad memoriam insigne est, quod mercennarium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.