Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. CN. FULVIUS CENTUMALUS P. Sulpicius Galba1 consules cum idibus Martiis magistratum inissent,
senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres
consuluerunt.
[2]
Q. Fulvio Ap. Claudio, prioris anni
consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus
quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua,
quam obsidebant, abscederent prius quam expugnassent.2
[3]
ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis
ac potens,
[4?]
sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur
ad veteris imperii respectum.
[5]
et praetoribus prioris
[p. 4]
anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia,3 cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium.
[6]
prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu
quem haberet;
[7]
si supplemento opus esset, suppleret
de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in
Sicilia praeesset,
[8?]
dum ne quem militem legeret ex
eo numero quibus senatus missionem reditumque in
patriam negasset ante belli finem.
[9]
C. Sulpicio, cui
Sicilia evenerat, duae legiones quas P. Cornelius
habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn.
Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
[10]
huic generi militum senatus eundem
quem Cannensibus finem statuerat militiae. additum
etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis
hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem
milibus passuum aedificarent.
[11]
L. Cornelio in Sardinia
duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat;
supplementum, si opus esset, consules scribere iussi.
[12]
T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae4 cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat5 naves.
[13]
tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.