previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. [2] eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere; [3] conprehensa postea privata aedificianeque enim tum basilicae erant—, conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium [p. 104] regium. [4] aedis1 Vestae vix defensa est tredecim2 maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. [5] nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. [6] Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum3 incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem. [7] eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servusManus ei nomen eratindicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia, ni conprendantur.4 [8] conprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum. [9] ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est; indici libertas data et viginti milia aeris.

[10] consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad [p. 106] ultimum perditum irent nomenque Campanorum a5 Q. Flacco deleri sinerent. [11] Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias6 et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret. [12] nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia,7 si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur. [13] alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum. [14] vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. [15] Laevinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos, quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. [16] hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarum8 clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis. [17] De re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

[p. 108]

1 Aedis PC: -des RMBDAJK.

2 A.U.C. 544

3 conflatum, here perhaps esset has been omitted (inserted byMadvig after incendium).

4 -prendantur P2 (3): -prehendantur BDAJK.

5 A.U.C. 544

6 inimicitias, P(3) add hostilis.

7 quia P(1)j Weissenborn (rejected by Madvig): quod K: quippe Friedersdorff.

8 speciem dolentis duarum M. Müller: om.P(1)JK, a lost line.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (75 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautumiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mannus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Penetrale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quinquatrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentariae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrium Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Laevinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Basilica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calaviorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Incendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iudicia publica
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CARCER
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INCENDIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), RE´GIA
    • Smith's Bio, Laevi'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: