previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes: [2] Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope1 publico consilio interfectum, [3] et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos. [4] eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. [5] numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; [6] dein cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum [p. 116] Hispanum quam principes Syracusanorum habere,2 totiens id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. [7] si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, [8?] quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse? [9] certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta3 ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse. [10] bona quoque multis adempta, ita ut ne nudo4 quidem solo reliquiis5 direptae fortunae6 alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut, si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. [11] talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli possent, [12?] Laevinus iussisset, “maneant immo7 inquit Marcellusut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella [p. 118] gerimus ut victos armis accusatores habeamus, duae8 9 captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.”

1 prope z Aldus: pro P(1)nxz: om. M7AxJK.

2 A.U.C. 544

3 et refracta Sp? Froben 2: ac refracta P: sacra fracta p.l? (l)JK Aldus.

4 nudo P(3)JK Froben: in nudo Madvig.

5 reliquiis P (in repeated lines) Froben 2: relies Sp: reliquis P (before repetition) (1)JK.

6 fortunae P (in repeated lines) CSp Froben 2: nae P2 (3)JK.

7 immo Sp: imo Froben 2: om. P(1)JK.

8 duae P(1)JK: duaeque Conway: et duae ussing.

9 A.U.C. 544

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Moericus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Sosis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: