Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. cum in hac difficultate rerum consilium
haereret,
ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes,
tum Laevinus consul:
[
2]
magistratus
[p. 136]
senatui et senatum populo,
sicut honore praestent,
1 2 ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda duces3 debere esse.
[
3]
“
si,
quod4 iniungere inferiori velis,
id prius in te ac tuos5 ipse iuris statueris,
facilius omnis oboedientis habeas.
nec impensa gravis est,
cum ex ea6 plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident.
[
4]
Itaque classes si7 habere atque ornare volumus populum Romanum,
privatos sine recusatione remiges dare,
nobismet ipsis primum imperemus.
[
5]
aurum,
argentum,
aes8 signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus,
ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis,
et filio bullam,
et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant;
[
6]
argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo,
ut salinum patellamque deorum causa habere possint;
ceteri senatores libram argenti tantum;
[
7]
aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus:
[
8]
ceterum omne aurum,
argentum,
aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto,
ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris
ordinis,
dein reliquae plebis.
[
9]
hanc unam viam
[p. 138]
multa inter nos conlocuti consules invenimus;
9 ingredimini dis bene iuvantibus.
res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat;
publica prodendo tua nequiquam serves.”
[
10]
in haec tanto animo consensum est ut gratiae
ultro consulibus agerentur.
[
11]
senatu inde misso pro
se quisque aurum et10 argentum et aes in publicum conferunt,
tanto certamine iniecto ut prima aut11 inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse,
ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
[
12]
hunc consensum senatus equester
ordo est secutus,
equestris ordinis plebs.
ita sine
edicto,
sine coercitione magistratus nec remige in
supplementum nec stipendio res publica eguit;
paratisque omnibus ad bellum consules in provincias
profecti sunt.