previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas [p. 152] componere res, [2?] Agrigentum inde, quod belli reliquum1 erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. [3] Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. [4] per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec quin erumperet, ubi vellet, prohiberi poterat. [5] haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent. [6] postremo2 praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. quod longe aliter evenit; [7] nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit; neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. [8] per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis, Romanos ad id3 ipsum missos in urbem acceperunt. [9] et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad conprimendam seditionem processit. [10] atque ille, cum ei multitudo maior [p. 154] quam Numidarum procul visa, et clamor Romanus4 haudquaquam ignotus ad auris accidisset, priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam. [11] per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare pervenit, nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. [12] alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent, circa portas caesa.

[13] oppido recepto Laevinus qui capita rerum Agrigenti erant virgis caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit. [14] fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta; voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta. [15] quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia5 poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, [16?] ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit. [17] quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione, exsules, obaerati, capitalia ausi plerique, cum6 in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam [p. 156] eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat7 Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. [18] hos neque relinquere Laevinus in8 insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.

1 A.U.C. 544

2 Postremo CxM2?B, also (with propter prefixed) P(3)B2 and so (with propterea) A3: propterea JK: propter quae Aldus, Froben.

3 id C4 Aldus, Froben: om. P(1)JK.

4 A.U.C. 544

5 pretia P(3): praemia AJK Aldus, Froben.

6 cum Madvig: et cum P(1)JK Aldus, Froben.

7 A.U.C. 544

8 in C4M2A3 Aldus, Froben: om. P(1)JK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muttines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agathyrna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agrigentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Laevinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicydes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AGATHYRNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AGRIGENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SICI´LIA
    • Smith's Bio, Ep'cyides
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Mu'tines
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: