Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. Scipio retentum secum Laelium,
dum captivos
obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret,
satis1 omnibus compositis,
[
2?]
data quinqueremi et2 captivis cum3 Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in navem4 inpositis nuntium victoriae Romam mittit.
[
3]
ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
[
4]
primo
die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt;
secundo die arma curare et tergere ante
tentoria iussi;
tertio die rudibus5 inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt;
quarto die quies data;
quinto iterum in armis decursum est.
[
5]
hunc ordinem laboris quietisque,
quoad Carthagine morati sunt,
servarunt.
[
6]
remigium classicique milites tranquillo in altum
evecti,
agilitatem navium simulacris navalis pugnae
experiebantur.
[
7]
haec extra urbem terra marique
corpora simul animosque ad bellum acuebant;
urbs
ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum
[p. 196]
in publicam officinam6 inclusis.
[
8]
dux cuncta pari7 cura obibat:
nunc in classe ac navali erat,
nunc cum legionibus decurrebat,
8 nunc operibus aspiciendis tempus dabat,
quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat.
[
9]
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri,
9 dispositisque praesidiis ad custodiam urbis,
Tarraconem est profectus,
a multis legationibus protinus in via aditus,
[
10?]
quas partim dato responso ex itinere dimisit,
partim distulit Tarraconem,
quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi,
multi etiam ulterioris provinciae convenerunt.
[
11]
Carthaginiensium duces primo ex industria famam
captae Carthaginis conpresserunt;
deinde,
ut clarior
res erat quam ut tegi ac dissimulari posset,
elevabant verbis:
[
12]
necopinato adventu ac prope furto
unius diei urbem unam Hispaniae interceptam,
cuius10 rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae
imposuisse;
[
13]
at ubi adpropinquare tres duces,
tres
victores hostium exercitus audisset,
occursuram ei
extemplo domesticorum funerum memoriam.
[
14]
haec
in volgus iactabant,
haudquaquam ipsi ignari
quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa
decessisset.