Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. HIC status rerum in Hispania erat.
in Italia1 consul Marcellus Salapia per proditionem recepta
Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit.
[
2]
ad
tria milia militum ibi Hannibalis,
quae praesidii
causa relicta erant,
oppressa:
praeda—
et aliquantum eius fuit—
militi concessa.
tritici quoque
ducenta quadraginta milia modium et centum
decem milia hordei inventa.
[
3]
ceterum nequaquam
inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos
dies accepta est haud procul Herdonea urbe.
[
4]
castra
ibi Cn.
Fulvius proconsul habebat spe recipiendae
Herdoneae,
quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat,
nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata.
[
5]
neglegentiam insitam ingenio ducis
augebat spes ea,
quod labare iis adversus Poenum
fidem senserat,
postquam Salapia amissa excessisse
iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.
[
6]
ea
omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata
Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et
spem fecere incautum hostem adgrediendi.
exercitu
[p. 204]
expedito,
ita ut famam prope praeveniret,
magnis2 itineribus ad Herdoneam contendit et,
quo plus terroris hosti obiceret,
acie instructa accessit.
[
7]
par audacia Romanus,
consilio et viribus impar,
copiis raptim eductis conflixit.
[
8]
quinta legio et
sinistra ala acriter pugnam inierunt;
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut,
cum pedestres acies
occupassent praesenti certamine oculos animosque,
circumvecti pars castra hostium,
pars terga trepidantium3 invaderent,
[
9?]
ipse Cn.
Fulvi similitudinem nominis,
quia Cn.
Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis,
increpans,
similem eventum pugnae fore adfirmabat.
[
10]
neque ea spes vana fuit;
nam cum comminus acie et peditum certamine multi
cecidissent Romanorum,
[
11?]
starent tamen ordines
signaque,
equestris tumultus a tergo,
simul a castris4 clamor hostilis auditus sextam ante5 legionem,
quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est,
quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit.
[
12]
pars in fugam effusi,
pars in medio caesi,
ubi et ipse Cn.
Fulvius cum undecim tribunis
militum cecidit.
[
13]
Romanorum sociorumque quot
caesa in eo proelio milia sint,
quis pro certo adfirmet,
cum tredecim milia alibi,
6 alibi7 haud plus quam [p. 206] septem inveniam?
castris praedaque victor potitur.
8
[
14]
Herdoneam,
quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide,
si inde abscessisset,
multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit;
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
[
15]
Romani qui ex tanta clade evaserant diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.