previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec metum ex vano habere,1 ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat.2 [2] Itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat. [3] levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant; quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt. [4] et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui3 in praesidio erat duci [p. 316] eo iusserunt. [5] ea ita futura per quosdam Thurinos4 conperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; [6] in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.

[7] tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad5 hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. [8] Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. [9] fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem. [10] movit ea res Marcellum, et conlegaequin imusinquitipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis nostris6 certius dabit consilium.” [11] adsentienti7 Crispino, cum equitibus ducentis [p. 318] viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri8 Etrusci erant, proficiscuntur; [12] secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. [13] immolasse eo die quidam prodidere memoriae9 consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, [14?] in secunda omnia conparuisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.

1 habere harant, Riemann, Conway (in note): haberet P(1)NJK Eds., Johnson: habebat Gronovius.

2 credebat P(1)n Aldus, Froben: censebat A3N3JK Conway.

3 qui x Sigonius: quae P(1)NJK Aldus, Froben: qui ibi Weissenborn.

4 A.U.C. 546

5 ad P(1)n Aldus: in JK Froben 2.

6 nostris P(1)n Aldus: om. JKSp Froben 2, Conway.

7 Adsentienti Luchs, Conway: -ente Sp?JK Froben 2: consentienti P(1)n Aldus. Cf. adsentienti in abl. abs. XXXVI. xxxii. 9.

8 A.U.C. 546

9 memoriae, JK Froben 2 have it before prodidere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: