previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret.1 [2] tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa colligerent ac2 sequerentur.

[3] exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris3 exorerentur. [4] non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam. tum undique omnes exorti, et [p. 320] clamore sublato impetum fecere. [5] cum in ea valle4 consules essent ut neque evadere possent5 in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. [6] non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; [7] sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsiperpauci autem supererantcum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt. [8] interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, L. Arrenius captus; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt. [9] equitum6 tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti. [10] tumultuatum in7 castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt. [11] mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetateiam enim maior sexaginta annis eratneque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.

[p. 322] [12] multos circa unam rem ambitus fecerim, si quae8 de Marcelli morte variant auctores omnia exsequi velim. [13] ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei commemorationem9 ordine10 edit: unam traditam fama, alteram scriptam in11 laudatione fili, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert. [14] ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.

1 diceret SpA3JK Froben 2: crederet P(1)n Aldus.

2 ac JK Aldus, Froben: et P(3)N.

3 ab (or a) suis quisque latebris A3N3JK Aldus, Froben: ab utrisque lateribus P(1)N.

4 A.U.C. 546

5 evadere possent P(1)n Aldus: evaderent SpJK Froben 2.

6 Equitum P(1)n Aldus: equites Sp?A3N3?J Froben 2.

7 in, SpN3JK Froben 2, Conway add et before in.

8 A.U.C. 546

9 commemorationem Conway conj.: om. MSS.

10 ordine Conway conj.: ordinem P(1)NJK Aldus, Froben: seriem J. Perizonius: rationem Weissenborn: memoriam Luchs.

11 in N1: om. the rest.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
  • Cross-references to this page (16):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: