previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae1 fertilitatis effuse vastavit. fama eius rei Philippum ab ludis excivit; [2] raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad2 naves. [3] classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit. Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, [4?] eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis; [5] praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia3 effecisset. vagabatur enim4 cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, [6?] et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus, eo solutior erat, et libertatem, cum aliis [p. 338] vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat.5 [7] neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam6 flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse. [8] uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.

[9] per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum. [10] cycliadaspenes eum summa imperii eratAchaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant. [11] profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab7 Dymaeo dirimit.

1 agrumque nobilissimae A3N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N, one line.

2 ad Sp?N3JK Froben 2: in P(1)n Aldus.

3 deformia CM1N3: deformi P(3)NJK.

4 enim P(1)n Aldus, Froben: autem N3JK Conway.

5 A.U.C. 546

6 etiam A3?N3JK Froben 2: om. P(1)N.

7 ab A3N3JK, as in line above: a P(1)n Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nemea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polycratia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicyon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arato
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cycliadas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eleus
    • Harper's, Nemea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NE´MEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACHA´IA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DYME
    • Smith's Bio, Cycli'adas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: