previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. tessera per castra ab Livio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: [2] neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme1 praeter arma secum in expeditionem tulerat. [3] ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat. [4] ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme inde2 passus Hasdrubal aberat Itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur. [5] silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero [p. 392] die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus3 praetor adfuit. [6] castra iuncta consulum castris habebat, et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. [7] multorum eo inclinant4 sententiae ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae5 differretur. [8] Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent; [9] errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique6 in Apuliam. [10] qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur. [11] extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse. [12] consilio [p. 394] dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in7 aciem procedunt.

1 ferme SpN3JK Froben 2: fere PCA1 Aldus: ferre RMBDAN.

2 inde P(1)N (before ferme Sp?JK Aldus, Froben): om. Conway.

3 A.U.C. 547

4 inclinant P(1)NJK Conway: -abant x Aldus, Froben, Eds.

5 pugnae P(1)n Aldus, Eds.: pugnandi Sp?N3JK Conway.

6 -que, before this P(1)n om. two lines (exercitum .. . rediri) found (with redireque) in A3N3JK; corrected by Gronovius.

7 A.U.C. 547

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: