[p. 242] [7] triginta tum coloniae populi Romani erant; ex4 iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora,5 Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. [8] Nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, [9?] eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; non enim detrectationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. [10] redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, [11?] inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis6 augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. [12] consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse. [13] cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quod7 domum [p. 244] renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum8 quod9 novi consuleret, ubi nec miles qui legeretur, nec pecunia quae daretur in stipendium esset. [14] cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret:10 idem alias colonias facturas,11 idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.