Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. tria
milia ferme aberat cum hauddum quisquam hostium
senserat;
confragosa loca et obsiti virgultis tegebant1 colles.
[
2]
Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet.
interim2 speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt;
[
3]
tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt.
mille
passuum aberant cum a hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum;
et Mago ex castris citato
[p. 6]
equo ad primum clamorem et tumultum advehitur.
3
[
4]
Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites;
hanc iustam legionem—
et id ferme roboris erat—
in prima acie locat;
ceteros,
levem armaturam,
in subsidiis posuit.
[
5]
cum ita instructos educeret e castris,
vixdum in egressos vallo
eos4 Romani pila coniecerunt.
[
6]
subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste,
inde ad mittenda ipsi consurgunt;
quae cum Romani conferti,
ut solent,
densatis excepissent scutis,
tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est.
[
7]
ceterum asperitas locorum et Celtiberis,
quibus in proelio concursare mos est,
velocitatem inutilem faciebat,
et haud iniqua
eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis,
[
8?]
nisi
quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
[
9]
quod ad fugam impedimento hostibus erat,
id ad5 caedem eos velut vinctos praebebat.
[
10]
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant,
perculsi caedebantur.
[
11]
duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt;
Hanno,
alter imperator,
cum eis qui postremi iam profligato proelio advenerant vivus
capitur.
[
12]
Magonem fugientem equitatus ferme omnis
et quod veterum peditum erat secuti,
decimo die in
[p. 8]
Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt;
6 Celtiberi,
novus miles,
in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.
[
13]
peropportuna victoria nequaquam tantum iam
conflatum bellum,
quanta7 futuri materia belli,
si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad
arma sollicitare populos,
oppressa erat.
[
14]
itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi,
si
nihil eam ipse cunctando moratus esset,
nactus,
ad id
quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam
adversus Hasdrubalem pergit.
[
15]
Poenus cum castra
tum8 forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet,
signis repente sublatis fugae magis
quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades
ducit.
[
16]
ceterum,
quoad continuisset exercitum,
9 propositum bello se fore ratus,
antequam freto Gades traiceret,
10 exercitum omnem passim in civitates divisit,
ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.