Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et
speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.
[2]
Scipio conlaudato
fratre cum quanto poterat verborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset,
quia et hiems instabat,
[3?]
ut nec temptare Gades nec
disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam
omnes suas copias reduxit;1
[4]
dimissisque in hiberna
legionibus, L. Scipione fratre Romam misso et
Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus
captivis ipse Tarraconem concessit.
[5]
eodem anno classis Romana cum M. Valerio
Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa
in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes
fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa
moenia Uticae praedae actae sunt.
[6]
repetentibus
Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae
naves—occurrit; septemdecim2 naves ex iis captae
sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata
classis.
[7]
terra marique victor Romanus cum magna
omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto3 inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
[p. 16]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

