previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse,1 [2?] neque aliter id2 fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset,3 et acturum se id per populum aperte ferret, si senatus adversaretur,—id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri4 per metum aut ambitionem mussarent, [3?] Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: "scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit. [4] ego autem primum [p. 162] illud ignoro, quem ad modum certa iam5 provincia6 Africa consulis, viri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit. [5] deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem7 qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. [6] atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse: [7] unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne8 paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora; [8] alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. [9] a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet.9 quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? [10] me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud10 populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur; [p. 164] [11?] rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliorum11 12 iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret; [12] nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem13 cum adulescente florentissimo proponam: [13] videlicet ut mihi iam vivendo, non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria quae parta est vivendum atque moriendum est. [14] vincere ego prohibui Hannibalem, ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset.

1 esse P(1)n Aldus, Froben, Eds.: om. SN3JK Conway.

2 aliter id P(1)n Aldus: id aliter SSpJK.

3 transportasset SSpJ Froben 2: -taret P(1)NK Aldus.

4 ceteri P(3)SJK: ceterique C2AN Aldus, Froben: et ceteri Madvig.

5 certa iam P(1)n Aldus: iam certa SJK Froben 2.

6 A.U.C. 549

7 senatorem, P(1)n Aldus add modo.

8 ne COD Gronovius, Eds.: me P(1)N: me non SA3N3JK Aldus, Froben, Luchs: me ne Weissenborn conj., Riemann.

9 liberet P(1)NJK Aldus: -rat SPp Froben 2.

10 apud (or -ut) P(1) Aldus: om. N: ad SSpN3JK Froben 2.

11 aliorum P(1)n Aldus, Eds.: aliquorum SN3JK Froben 2,Conway.

12 A.U.C. 549

13 aemulationem (or em-) CDAN Aldus: -ne P(3): -nes SA3JK Froben 2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: