Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. "
externa et nimis antiqua repeto.
Africa
eadem ista et M.
Atilius,
insigne utriusque fortunae
exemplum,
nobis documento sint.
[
2]
ne tibi,
P.
Corneli,
cum ex alto Africam conspexeris,
ludus
[p. 170]
et iocus fuisse Hispaniae tuae videbuntur.
quid1 enim simile?
[
3]
pacato mari praeter2 oram Italiae Galliaeque vectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti;
expositos milites per tutissima
omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti;
[
4]
ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana;
circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate
ipsa facti,
[
5?]
et dux tumultuarius quidem ille L.
Marcius
et militari suffragio ad tempus lectus,
ceterum,
si
nobilitas ac iusti honores adornarent,
claris imperatoribus qualibet arte belli par;
oppugnata per
summum otium Carthago nullo trium Punicorum
exercituum socios defendente;
[
6]
cetera—
neque ea
elevo—
nullo tamen modo Africo bello comparanda,
ubi non portus ullus classi nostrae apertus,
non ager
pacatus,
non civitas socia,
non rex amicus,
non
consistendi usquam locus,
non3 procedendi;
[
7]
quacumque circumspexeris,
hostilia omnia atque infesta. "
An Syphaci Numidisque credis?
satis sit semel creditum;
non semper temeritas est felix,
et fraus fidem in parvis sibi praestruit,
ut,
cum operae pretium sit,
cum mercede magna fallat.
[
8]
non hostes
patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi
socii fraude circumvenerunt;
nec tibi ipsi a Magone
[p. 172]
et Hasdrubale,
hostium ducibus,
quantum ab Indibili4 et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit.
[
9]
Numidis tu credere potes,
defectionem militum tuorum expertus?
et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentis5 in Africa esse,
Carthaginienses quam quemquam alium.
[
10]
nunc illos aemulatio inter se6 et omnes causae certaminum acuunt,
quia procul externus metus est;
ostende Romana arma et exercitum alienigenam;
iam7 velut ad commune restinguendum incendium concurrent.
[
11]
aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt,
aliter moenia patriae,
templa deum,
aras et focos defendent,
cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt.
[
12]
"
quid porro,
si satis confisi Carthaginienses
consensu Africae,
fide sociorum regum,
moenibus suis,
cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam
viderint,
ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut
ex Africa miserint,
[
13?]
aut Magonem,
quem a Baliaribus
classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat,
Hannibali se coniungere
iusserint?
[
14]
nempe in eodem terrore erimus in quo
nuper fuimus,
cum Hasdrubal in Italiam transcendit,
quem tu,
qui non solum Carthaginem sed omnem
Africam exercitu tuo es clausurus,
e manibus tuis in
Italiam emisisti.
[
15]
victum a te dices;
eo quidem minus
[p. 174]
vellem—
et id tua,
non rei publicae solum causa—
8 iter datum victo in Italiam esse.
patere nos omnia
quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere
tuo consilio adsignare,
adversa casibus incertis belli
et fortunae delegare:
9
[
16]
quo melior fortiorque es,
eo magis talem praesidem sibi patria10 atque universe Italia retinet.
non potes ne ipse quidem dissimulare,
ubi Hannibal sit,
ibi caput atque arcem huius belli esse,
quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in
Africam11 esse ut Hannibalem eo trahas.
[
17]
sive hic igitur12 sive illic,
cum Hannibale est tibi futura res.
“
utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus
an hic tuo conlegaeque tui13 exercitu coniuncto?
ne Claudius quidem et Livius consules tam recenti
exemplo quantum id intersit documento sunt?
quid?
[
18]
Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii,
frustra iam diu poscentem ab domo
auxilia,
an propinqua Carthago et tota socia Africa
potentiorem armis virisque faciet?
[
19]
quod istud consilium est,
ibi malle decernere ubi tuae dimidio
minores copiae sint,
hostium multo maiores,
quam
ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et
tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit?
[
20]
quam compar consilium tuum parentis tui consilio
sit reputa.
ille consul profectus in Hispaniam,
ut
[p. 176]
Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret,
in14 Italiam ex provincia rediit:
tu,
cum Hannibal in Italia sit,
relinquere Italiam paras,
non quia rei
publicae id15 utile,
sed quia tibi16 amplum et gloriosum censes esse,
[
21?]
sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege,
sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii,
quae tum in tuo capite periclitabantur,
commisisti.
[
22]
ego17 P.
Cornelium rei publicae nobisque,
non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo,
exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse,
non quos regio more per superbiam consules quo terrarum velint traiciant.”