Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. principio aestatis eius qua haec sunt gesta1 P.
Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae,
sicut ante dictum est,
hibernassent,
Lemnum inde
classe iuncta—
Romanae quinque et viginti quinqueremes,
regiae quinque et triginta2 —
transmiserunt.
[
2]
et Philippus ut,
seu terra seu mari obviam eundum
hosti foret,
paratus ad omnes conatus esset,
ipse
Demetriadem ad mare descendit,
Larisam diem ad
conveniendum exercitui edixit.
[
3]
undique ab sociis
legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt.
[
4]
sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana
societate tum post Attali adventum,
finitimosque
depopulabantur.
[
5]
nec Acarnanes solum Boeotique
et qui Euboeam incolunt in magno metu erant,
sed
Achaei quoque,
quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul
Argivorum fine positis castris terrebat.
[
6]
hi omnes
suis quisque urbibus quae pericula terra marique
portenderentur3 memorantes auxilia regem orabant.
[
7]
ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res:
et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse,
et Thracum maxime Maedos,
si quod longinquum
bellum regem occupasset,
proxima Macedoniae
[p. 18]
incursuros.
[
8]
boeoti quidem et interiores Graeciae4 populi Thermopylarum saltum,
5 ubi angustae fauces coartant iter,
fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant,
ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
[
9]
vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi
poterant.
legationes dimittit pollicitus,
prout tempus ac res sineret,
omnibus laturum se auxilium.
[
10]
In
praesentia quae maxime urgebat res,
Peparethum
praesidium urbi mittit,
unde allatum erat Attalum
ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem
agrum depopulatum.
[
11]
polyphantam cum modica
manu in Boeotiam,
Menippum item quendam ex
regiis ducibus cum mille peltatis6 —
pelta caetrae
[
12]
haud dissimilis est-
Chalcidem mittit;
additi quingenti7 Agrianum,
ut omnes insulae partes tueri posset.
ipse Scotussam est profectus,
eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit.
[
13]
eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli
venturum.
[
14]
hunc conventum ut turbaret subito
adventu,
8 magnis itineribus Heracleam duxit.
[
15]
et [p. 20]
concilio quidem dimisso9 venit;
segetibus tamen,
10 quae iam11 prope maturitatem erant,
maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit.
Ibi exercitu omni relicto,
cum cohorte regia Demetriadem sese recipit.
12
[
16]
inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere,
in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent;
[
17]
ipse in Tisaeo—
mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—
speculam posuit,
ut ignibus procul sublatis signum,
ubi quid molirentur hostes,
momento temporis acciperet.
[
18]
Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt;
inde classem in Euboeam ad
urbem Oreum tramittunt,
quae ab Demetriaco sinu
Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima
urbium Euboeae posita est.
[
19]
ita inter Attalum ac
Sulpicium convenit,
ut Romani a mari,
regii a terra
oppugnarent.