previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. quadriduo post quam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. [2] duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media1 est. cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris [p. 22] quinque tabulatorum, egregium propugnaculum,2 claudebat. [3] Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. [4] cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; [5] et ibi positi erant qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. [6] Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga effuse petita, nec pertinaciter proelio inito.3 [7] eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.

[8] Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. [9] ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit;4 sed haud facile alia infestior classi statio est. [10] nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se5 deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis [p. 24] reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc6 nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies navibus datur. [11] cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. [12] id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridisemporium id est urbis Opuntiorum7 mille passuum a mari sitaetraiecit.

1 media P(3): medio AN Aldus Froben.

2 A.U.C. 547

3 proelio inito Sp?JK Froben 2: proelium initium P(3), corrected to initum PxCxM1B2AN.

4 praebuerit Sp?A3N3j Froben 2: -buere P1)N: -buit k Aldus.

5 se Gronovius, Eds.: om. P(1)NJK Conway.

6 A.U.C. 547

7 urbis Opuntiorum, this order indicated by P(1)N Aldus, Eds.; reversed in AsJKx Froben 2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opuntii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oreus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phthiotis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabulatorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cynus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euripi
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CHALKIS Euboia, Greece.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, HISTIAIA (Orei) Euboia, Greece.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX SACRO´RUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHALCIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OPUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´REUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYRASUS
    • Smith's Bio, Menippus
    • Smith's Bio, Plator
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: