previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. [2] praecedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat1 magnitudini- Syphacis famaeque2 gentis victoriam suam augendo addebat: [p. 412] [3] illum esse regem cuius tantum maiestati duo3 potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, [4?] ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, [5?] Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. [6] sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. [7] iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur.

[8] his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum4 fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti. [9] eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, [10?] tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum5 fuisse, non principium; [p. 414] tum se insanisse, [11?] tum hospitia privata et publica6 foedera omnia ex animo eiecisse,7 cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. [12] illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. [13] perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. [14] neque prudentiorem8 neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam9 iuventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius10 eam quam se duxisse.

1 poterat P(3)NAldus: posset SpVJK Froben 2: posse H.

2 -que SpA3HVJK Froben2: om. P(3)N.

3 A.U.C. 551

4 cum P(3)NHJ Froben 2: tum AyNVK Aldus.

5 eum A3HJK: cum V: om. P(3)n Aldus, Froben.

6 A.U.C. 551

7 tum (hospitia)... eiecisse P(3)N: cum . . . eiecisset A6? and AXHVJK, Eds. before Gronovius.

8 Neque prudentiorem P(3)n Aldus, Froben: om. SpHVJK.

9 etiam P(3)N: iam ab SpHV: etiam ab A3JK Aldus, Froben.

10 illum atque intemperantius P(3)AJN Aldus, (-atius with A3) Froben: om. SpHVJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: