Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque
prudentiae servili habitu mittebat,
[
2?]
qui,
dum in conloquio legati essent,
vagi per castra alius alia aditus
exitusque omnes,
situm formamque et universorum
castrorum et partium,
qua Poeni,
qua Numidae haberent,
1 quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia
castra esset,
[
3?]
specularentur moremque simul noscerent
stationum vigiliarumque,
nocte an interdiu opportuniores insidianti2 essent;
et inter crebra conloquia alii atque alii de industria,
quo pluribus omnia nota
essent,
mittebantur.
[
4]
cum saepius agitata res
certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret,
legati Romani vetitos
se reverti ad imperatorem aiunt,
nisi certum
[p. 378]
responsum detur:
[
5]
proinde,
seu ipsi staret iam sententia,
3 . . .
4 seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent,
consuleret;
tempus esse aut pacem componi
aut bellum naviter geri.
[
6]
dum consulitur Hasdrubal
ab Syphace,
ab5 Hasdrubale Carthaginienses,
et speculatores omnia visendi et Scipio ad conparanda ea6 quae in rem erant tempus habuit.
[
7]
et ex mentione ac spe pacis neglegentia,
ut fit,
apud Poenos Numidamque7 orta cavendi ne quid hostile interim paterentur.
[
8]
tandem relatum responsum,
quibusdam,
quia nimis cupere Romanus pacem videbatur,
iniquis per occasionem adiectis,
quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
[
9]
ac nuntio regis,
cum relaturum se ad consilium dixisset,
postero die respondit se uno
frustra tendente nulli alii pacem placuisse;
renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam8 relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
[
10]
ita tollit indutias,
ut libera fide incepta exsequeretur;
deductisque navibus—
et iam veris principium erat—
machinas tormentaque,
velut a mari adgressurus Uticam,
[
11?]
imponit,
et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit,
[p. 380]
simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam9 converteret hostium animos,
[
12?]
simul ne qua,
cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset,
eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.