previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. [2] mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi [p. 386] concessa est. [3] Syphax octo milium ferme inde spatio1 loco munito2 consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. [4] quo tantus primo terror est adlatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum.3 [5] senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. [6] Ibi tribus sententiis certatum4 ; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat; [7] reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia, quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant, vicit. [8] inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, [9?] sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. [10] spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum [p. 388] circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis5 conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. [11] igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam6 multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem7 dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum; [12] scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis vincatur. [13] haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium8 armatorum.

1 A.U.C. 551

2 munito SpHVJK Froben 2: com- P(3)n Aldus.

3 ob- (or op-)sessurum P(3)A3N3HVJK: oppressurum AN Aldus, Froben.

4 sententiis certatum Madvig, Conway (M. Müller added est): om. P(3)NHVJK, one line: dictis sententiis Aldus, Froben.

5 A.U.C. 551

6 etiam P(3)NH: eam VJK.

7 eosdem P(3)n Aldus, Froben: eos HVJK.

8 milium HVJ Froben 2: millium K: milia (-11- PP(3)n Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffetes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barcina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dediti
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCRIBA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VACCAEI
    • Smith's Bio, Barca
    • Smith's Bio, Sophonisba
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: