previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus1 erat, tamen, quae proxima auxilio est, [2?] ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. [3] a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. [4] et respondisset, ni speculatorhemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatiumcontemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset. [5] idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. [6] excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. [7] ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, [p. 70] appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et2 fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito, [8?] sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat. [9] ab Dipylo accessit. Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet. [10] eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. [11] quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caedeneque enim ulli Graecarum civitatium infestior eratiram expleturum,3 cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, [12?] ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum non ira tantum, sed etiam gloria elatus, [13?] quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. [14] aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem tum pavorem hostibus iniecit. [15] plurimos [p. 72] manu sua comminus eminusque vulneratos compulsosque4 in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit, quia qui in turribus portae erant sustinebant tela, [16?] ne in permixtos suos conicerent. [17] intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosargestemplum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectusposuit. [18] sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive5 iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.

1 perditis rebus luchs: perditis B.

2 A.U.C. 554

3 iram expleturum seems the easiest correction of expletum iri of B.

4 A.U.C. 554

5 humanive edd. vett.: humanique B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lyceum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sepulcrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Speculator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Academia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cynosarges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dioxippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dipylon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gymnasiun
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hemerodromi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HEMERO´DROMI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MA´NSIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATHE´NAE
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: