previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, [2?] paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in iram adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum. [3] et cum in portu quem Gaurion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, [4?] postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus [p. 130] Romanus ad urbem subeunt. [5] plus aliquanto Graecos1 Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; [6] itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt. [7] ea ab Romanis regi Attalo concessa; praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne, desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. [8] postea et ab Delio, qui ex pacto travecti eo fuerant, promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.

[9] ab Andro Cythnum traiecerunt, ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operae pretium erat, abscessere. [10] ad Prasiascontinentis Atticae is locus estIssaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. [11] inde omnes velis in altum datis maria medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies saeviente Borea retenti, [12?] ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a [p. 132] Philippo. [13] per agros palati milites frumentum et si2 qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam, nec meruerant Graeci cur diriperentur. [14] inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. [15] omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsiet erat validum ibi regium praesidiumirrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae promuntorio navigantes Acanthum petiere. [16] ibi primo ager vastatus, deinde ipsa vi capta ac direpta. nec ultra progressiiam enim et graves praeda naves habebantretro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.

1 A.U.C. 554

2 A.U.C. 554

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (81 total)
  • Commentary references to this page (30):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mendacum.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pallene
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prasiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toronae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sciathus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toronae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acanthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Canastraeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carystiorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cythnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaureleos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Goraestus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Icus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Issaei
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, AKANTHOS Chalkidike, Greece.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, KARYSTOS S Euboia, Greece.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, MENDE Chalkidike, Greece.
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACANTHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANDROS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´TTICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYTHNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DE´LIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GERAESTUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ICUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ISSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MENDE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCI´ATHUS
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: