Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. cum parum quicquam succederet, consul1 minime aequo animo comparationem militum generisque armorum2 fieri patiebatur,
[2?]
simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in
evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
[3]
itaque relicta obsidione, quia nullus in tota
Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui
simul et omnes onerarias, quae commeatum exercitui
portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus
praeberet,
[4?]
Anticyra in Phocide, in Corinthium versa
sinum,
[5?]
ad id opportunissime sita visa, quia nec
procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam,
ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus
Locridem ac Boeotiam habebat.
[6]
Phocidis primo
impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra
haud multum oppugnando morae praebuit. ambrysus inde Hyampolisque receptae.
[7]
daulis, quia
in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi
poterat.
[8]
lacessendo missilibus eos, qui in praesidio
erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in
vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt,
ut cum refugientibus in portam permixti impetum
Romani facerent.
[9]
et alia ignobilia castella Phocidis
terrore magis quam armis in potestatem venerunt.
Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum
Romanum.
[p. 206]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

