Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt.
[2]
id
quia probum non esse quaestores renuntiaverant,
[p. 158]
experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia1 Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
[3]
petentibus deinde, ut, si iam videretur
senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi
obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes
facta.
[4]
petentibus iisdem, qui non reddebantur
obsides, ut ab Norba ubi parum commode essent,
alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent.
[5]
Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gades mitteretur adversus id
quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L.
Marcio Septimo convenisset.
[6]
et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse
et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se
gerere, earum rerum causa tresviros creare L.
Cornelius consul iussus.
[7]
creati P. et Sex. aelii—
Paetis fuit ambobus cognomen—et Cn. Cornelius
Lentulus. quod Narniensibus datum, ut colonorum
numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
1 A.U.C. 555
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

