Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio
inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam
ulteriorem,
[2?]
Q. Minucius Thermus citeriorem, C.
Laelius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam.
[3]
Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae
provinciae evenerant, consules legiones singulas ex
[4?]
quattuor ab se scriptis quas videretur ut darent
decretum est et socium ac Latini nominis quaterna
milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque
tempore in provincias ire iussi.
[5]
bellum in Hispania
quinto post anno motum est quam simul cum Punico
bello fuerat1 finitum.
[6]
priusquam aut2 hi praetores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico
exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur,
aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare ut
[p. 348]
adsolet prodigia quae nuntiabantur iussi.
[7]
P. Villius3 eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant;
[8]
aedes Feroniae in
Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum
hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta
ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum
decurrisset,
[9?]
tusco vico atque inde Cermalo per portam
Capenam prope intactus evaserat. haec prodigia
maioribus hostiis sunt procurata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.