previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad execrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant; [2] proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant. [3] quidam in ipsis itineribus ad notas [p. 356] latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem1 deversoria deducti opprimebantur; [4] postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. [5] cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles. [6] tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur. [7] Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibustot enim interempti erantquingenta talenta Boeotos conferre. [8] quorum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, [9?] et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab Elatia duo diversa agmina iere. [10] hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur [p. 358] Achaei Atheniensesque supervenerunt. [11] plus auctoritatis2 Achaei habuerunt deprecantes quia, ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant. [12] per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.

1 A.U.C. 558

2 A.U.C. 558

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acraephia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Xyniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeoti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Copais
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACRAE´PHIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORONEIA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: