Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos
tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciendum
aut quousque terra marique progrediendum fuerit,
[p. 384]
ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere,
[2?]
nec1 magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia,
quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat.
[3]
quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates
querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse, et
id agere ut brevi etiam adfinitas iungatur.
[4]
ne ex2 Philippi quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in Europam traiecisse; sed
qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo
omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint,
existimare suae dicionis esse.
[5]
occupatis maioribus
suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpanda aliena3 possessionis causa tenuisse.
[6]
Chersonesus quidem et proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum
[p. 386]
impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam4 sedem regni habeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.