Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Quinctius postero die vallum secum ferente
milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset,
[2?]
progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris
cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae
hostis esset quidve pararet misit.
[3]
circa Larisam
erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis
Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor
milia fere a Pheris posuit castra.
[4]
inde postero die
cum expediti utrimque ad occupandos super urbem
tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo
quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent,
constiterunt,
[5?]
nuntios in castra remissos qui quid sibi,
quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum
esset consulerent, quieti opperientes.
[6]
et illo quidem
die nullo inito certamine in castra revocati sunt;
postero die circa eosdem tumulos equestre proelium
[p. 290]
fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii1 fugati atque in castra compulsi sunt.
[7]
magnum
utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager
consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis
locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis
interclusa.
[8]
itaque pariter ducibus consilium fuit
excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo
Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde,
Romanus ut progressus corrumperet hosti frumenta.
[9]
per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant,
nullo conspecta inter se loco agmina ierunt.
[10]
Romani
ad Eretriam2 Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra.
[11]
ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei
agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae
posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis
compertum habuerunt.3
[12]
tertio die primo nimbus effusus, dein caligo noctis simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
[2]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

