previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. consul, ubi satis quod in speciem fuit [p. 450] ostentatum est,revocari ex navibus milites iubet;1 [2] ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte nunc illa, modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat. [3] nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. et exercebat ea res novos milites et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. [4] ubi satis ad hunc modum2 et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. [5] “tempusinquitquod saepe optastis venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more; [6] nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. [7] patres nostri, cum in Hispania3 Carthaginiensium et imperatores et4 exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis; [8] nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. [9] hoc armis et virtute [p. 452] reciperetis oportet et nationem rebellantem magis5 temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.” [10] in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

1 A.U.C. 559

2 satis ad hunc modum duker: admodum B: satis admodum ed. Moguntina 1518.

3 in Hispania edd. vett.: Hispania B.

4 et Gronovius: ibi et B.

5 A.U.C. 559

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Porcius Cato.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strategema
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HISPA´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: