Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. Scipionem alii coniuncto exercitu cum
collega per Boiorum Ligurumque agros populantem
isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint,
scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam
comitiorum causa redisse.
[2]
eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in
hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure
dicundo consumpsit mutandisque iis, quae aut ipsius
Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus
facta erant, cum suae factionis hominum vires
[p. 542]
augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.
[3]
veris1 initio Corinthum conventu edicto venit. ibi omnium
civitatium legationes in contionis modum circumfusas
est adlocutus,
[4?]
orsus ab inita primum Romanis amicitia
cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se
in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.
[5]
omnia
cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam
cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime
conveniens liberanti Graeciam videbatur,
[6?]
tyrannum
reliquisse non suae solum patriae gravem, sed omnibus
circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus
nobilissimae civitatis.
1 A.U.C. 560
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

