Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. nec ignarus huius habitus animorum
Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset,
fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse;
[2]
nunc, cum aliter quam
ruina gravissimae1 civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis
prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis
relinqui,
[3?]
quam intermori vehementioribus, quam
quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa
vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit,
[4?]
proficisci sibi in Italiam atque
omnem exercitum deportare in animo esse;
[5]
demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem
audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo
videntibus vacuam2 Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset,
[p. 544]
[6?]
qui male commissam libertatem populo Romano3 sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.
[7]
sed illis nec quid dicerent nec quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse;
reliquas, civitates monere ut ex factis,4 non ex dictis, amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cavendum sit.
[8]
libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis et5 civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
[9]
concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;
[10]
discordiam et seditionem omnia opportuna
insidiantibus facere, cum pars quae domestico
certamine inferior sit externo potius se applicet
quam civi cedat.
[11]
alienis armis partam, externa
fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

