Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus
iis, quae post profectionem M. Catonis permultae
rebellaverant, crebra magis quam digna dictu proelia
fecit,
[2?]
et adeo pleraque adversa ut vix dimidium militum quam quod acceperat, successori tradiderit.
[3]
nec dubium est quin omnis Hispania sublatura
animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. F.
Scipio trans Iberum multa secunda proelia fecisset,
quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum
defecerunt.
[4]
praetor haec gesserat Scipio; idem
pro praetore Lusitanos,
[5?]
pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntes, in ipso
itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam
incerto eventu pugnavit, numero militum impar,
[p. 4]
superior aliis;
[6]
nam et acie frequenti armatis adversus1 longum et impeditum turba pecorum agmen et
recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat.
[7]
tertia namque vigilia exierant hostes; huic
nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec
ulla quiete data laborem viae proelium exceperat.
[8]
itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus
animisque fuit, et turbaverant primo Romanos;
deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes,
propraetor2 vovit.
[9]
tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad
duodecim milia hostium sunt caesa,
[10?]
capti quingenti
quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria
capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano septuaginta et tres amissi.
[11]
pugnatum haud
procul Ilipa urbe est; eo victorem opulentum praeda
exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante
urbem exposita est,
[12?]
potestasque dominis suas res
cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori
data; quod inde refectum militi divisum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.