Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Sulpicius aeger Pergami substitit; Villius
cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset,
Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies,
dedit operam ut cum Hannibale,
[2?]
qui tum ibi forte
erat,
[3?]
saepe congrederetur, ut animum eius temptaret
et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam
ei ab Romanis esse.
[4]
iis colloquiis aliud quidem
actum1 nihil est, secutum tamen sua sponte est,
velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi
Hannibal et suspectior ad omnia fieret.
[5]
Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P.
Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque
Ephesi collocutum cum Hannibale, et sermonem
[p. 42]
unum etiam refert:
[6]
quaerenti Africano, quem fuisse2 maximum imperatorem Hannibal crederet,
[7?]
respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parva
manu innumerabiles exercitus fudisset quodque3 ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.
[8]
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse; castra metari primum
docuisse;
[9]
ad hoc neminem elegantius loca cepisse,
praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi
homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis
externi quam populi Romani, tam diu principis in
ea terra, imperium esse mallent.
[10]
exequenti quem
tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse.
[11]
tum risum obortum Scipioni, et subiecisse “quidnam tu diceres, si me vicisses?” “tum vero me”
inquit “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et
ante alios omnes imperatores esse.”
[12]
et perplexum
Punico astu responsum et improvisum adsentationis
[p. 44]
genus Scipionem movisse, quod e grege se4 imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.