Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque
coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus.
[2]
is,
ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria
terrasque inani sonitu verborum complevit:
[3]
equitum
innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam,
partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim
sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit,
averse refugientes equo certius figentes.
[4]
his1 equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices
copias peditum,
[5?]
et nominibus quoque gentium vix
fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque
et Cadusios appellans.
[6]
navalium vero copiarum,
[p. 138]
quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum2 cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae
umquam nec arte nec virtute navali aequassent.
[7]
iam
pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper
regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius
civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus
incluso, sed cum magno Asiae totius partisque
Europae rege.
[8]
eum tamen, quamquam ab ultimis
orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat,
nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum
adversus Romanos, priores socios atque amicos,
laedatur:
[9]
non enim ut secum adversus eos arma
capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere.
pacem utrique parti, quod medios deceat amicos,
optent; bello se non interponant.
[10]
idem ferme et
Aetolorum legatus Archidamus petit3 ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.
[11]
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie
ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non
victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum
partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum
sua opera servatos.
[13]
quo enim illum umquam
imperatoris functum officio esse? auspicantem
[p. 140]
immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli4 vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

