previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde1 in proxima Euboeae est mari traiectus. [2] ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae2 asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, [3?] cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, [4?] repente Menippus palatos passim adgressus cecidit,3 ad quinquaginta vivos cepit; perpauci4 effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. ea [5] res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse [p. 148] aliquantum videbatur. [6] Antiochus admoto ad5 Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa quae nuper cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit ut portae sibi aperirentur. [7] qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci6 communiebant. [8] Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur. [9] hi quoque tamen,7 cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem. [10] cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.

1 quattuor milium inde ed. frobeniana 1531: IIII inde B: quattuor inde milium ς.

2 quo sunt templa quae ed. frobeniana 1531: quoque sunt templa B.

3 cecidit edd. vett.: eos cecidit B: CCC cecidit Madvig: locum mendosum esse vidit Crévier.

4 perpauci ς: pauci B.

5 A.U.C. 562

6 loci ed. frobeniana 1535: locum Bς.

7 tamen ed. frobeniana 1535: iam Bς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • C.E. Graves, Commentary on Thucydides: Book 4, CHAPTER LXXVI
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salganea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tanagra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asyla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Xenoclides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcidenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euripi
    • Harper's, Asȳlum
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHALCIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DE´LIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EUBOEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALGANEUS
    • Smith's Bio, Menippus
    • Smith's Bio, Xenocleides
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: