Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus1 nulla prius secundum religiones acta in senatu res
est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt,
quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T.
Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat,
adiuti sunt.
[2]
Aetoli, ut quibus plus in misericordia
senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt,
veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
[3]
ceterum et praesentes interrogationibus undique
senatorum, confessionem magis noxae quam responsa
exprimentium,2 fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.
[4]
plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut
hostibus3 sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant.
[5]
per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel senatui
liberum arbitrium4 de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque5 amicos atque inimicos haberent.
[6]
exprimere cupientibus, quarum rerum [p. 292] in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi6 responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.
tum de consulum provinciis coeptum agi est.
[7]
ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in
senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut
comparare inter se7 provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit,8 si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.
[8]
Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum
fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter
senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is
censeret.
[9]
cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione
certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus
dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam9 decrevissent, se ei legatum10 iturum.
[10]
haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam,
Laelio Italiam decreverunt.
[p. 294]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.