previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum. [2] circumvecti ab urbe ad aversa insulaeobiecta aquiloni ad Chium et Erythras suntcum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti vim magnam Chium ex Italia venisse, vinum portantes naves tempestatibus retentas esse; [3] simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia vasorum vini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente avertit, aut volentibus iis usurus1 commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. [4] cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Myonnesum apparuerunt, quas primo2 ex classe regia praetor esse ratus institit3 sequi; apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. [5] Chiorum maritimam oram depopulati [p. 370] cum omnis generis praeda revertentes postquam4 videre ex alto classem, in fugam verterunt. et celeritate superabant levioribus et ad id fabrefactis navigiis, et propiores terrae erant; [6] itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur praetor. [7] Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus5 ; a continenti artae semitae aditum habet,6 a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naves, promineant.7 [8] circa ea appropinquare non ausae naves, ne sub ictu8 superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere. [9] tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere, et in portu qui ab tergo urbis estGeraesticum ipsi appellantnavibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

1 iis usurus ς: his usurum B.

2 primo ς: prime B.

3 institit ς: instituit B.

4 A.U.C. 564

5 fastigatus ed. Romana 1472: castigatus B: fatigatus ς.

6 habet ς: habent B.

7 promineant ς: om. B.

8 sub ictu ς: subiecto B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lembi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myonnesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myonnesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teus, ?. Teos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celoces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erythrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Geraesticus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, TEOS (Siğacik or Siğacak) Turkey.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CELOX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHIOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MYONNE´SUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TEOS
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: