Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. grata oratio regis patribus fuit, et facile
apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
[2]
interposita Zmyrnaeorum brevis legatio est, quia non
aderat1 quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Zmyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi
tradere maluissent, introducti Rhodii sunt.
[3]
quorum
princeps legationis expositis initiis amicitiae cum
populo Romano meritisque2 Rhodiorum Philippi prius,
[4?]
deinde Antiochi bello “nihil” inquit “nobis totas nostra actione, patres conscripti,3 neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est,
[5?]
cum quo uno maxime regum et privatim singulis et, quod magis nos movet,
publicum civitati nostrae hospitium est.
[6]
ceterum
[p. 454]
non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum4 natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint. utcumque tamen res sese habet,
[7?]
magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat quam ipsa disceptatio aut
nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.
[8]
nam si aliter socio atque
amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius
praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi
liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset
[9?]
deliberatio anceps ne aut regem amicum inhonoratum
dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot
civitatium deformaretis;
[10]
sed ab hac necessitate aut
gratiae in amicum minuendae aut gloriae vestrae
egregie vos fortuna vindicat. est enim deum
benignitate non gloriosa magis quam dives victoria
vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.
[11]
nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia
omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae,
in vestra sunt potestate,
[12?]
quarum una quaelibet regi
adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes
vero datae maximis eum regibus aequare. licet
[13?]
ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non
decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum
praetenderitis prius adversus Philippum, nunc
adversus5 Antiochum belli, quid feceritis Philippo [p. 456] victo,
[14?]
quid nunc a vobis, non magis quia fecistis,6 quam quia id vos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum;
[15]
illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione vestra sit, cupere
potestis.
[16]
pro dignitate et gloria apud omne humanum
genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac
deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis.
quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri
difficilius sit.
[17]
gentis vetustissimae nobilissimaeque
vel fama rerum gestarum vel omni commendatione
humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio
regio libertatem7 suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
[18]
non, quae in solo8 antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc9 quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores.
[19]
certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virtutis ausi sumus10 cum parentibus quaeque civitas et conditoribus suis.
[20]
adistis Graeciae, adistis11 Asiae urbes plerique; nisi quod longius a vobis [p. 458] absumus, nulla vincimur alia re.
[21]
Massilienses, quos,12 si natura insita velut ingenio terrae vinci posset,13 iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus14 apud vos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent.
[22]
non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a15 contagione accolarum servarunt.
[23]
terminus est nunc imperii vestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt, eodem ius hinc profectum perveniat.
[24]
barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges16 habeant; Graeci suam fortunam, vestros animos gerunt.17
[25]
domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt.
[26]
at enim quaedam civitates cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est.
[27]
huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis.
[28]
Rhodii et in hoc18 et in omnibus bellis quae in illa ora gessistis, quam19 forti fidelique vos [p. 460] opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus. nunc20 in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.” apta magnitudini Romanae oratio visa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.