Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. merito ergo et diis immortalibus quantus
maximus poterat habitus est honos, quod ingentem
victoriam facilem etiam fecissent, et1 imperatori triumphus est decretus.
[2]
triumphavit mense intercalario pridie Kal. martias. Qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit,
recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali
conferres.
[3]
tulit in triumpho signa militaria ducenta
viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos
triginta unum, aureas coronas ducentas triginta
quattuor,
[4?]
argenti pondo centum triginta septem
milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum
ducenta viginti quattuor2 milia, cistophori trecenta [p. 476]
viginti unum milia septuaginta, nummos aureos3 Philippeos centum quadraginta milia, vasorum
[5?]
argenteorum—omnia caelata erant—mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti
tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et
triginta ante currum ducti.
[6]
militibus quini viceni
denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et
stipendium militare et frumentum duplex post
triumphum datum; proelio in Asia facto duplex
dederat. triumphavit anno fere post quam consulatu abiit4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.