Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. eodem fere tempore et Cn. Manlius consul
in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem
venit.
[2]
ceterum consuli non deerat cum Gallis belli
materia. mare pacatum erat devicto Antiocho,
cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne
otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum
visum est in Cretam insulam traicere.
[3]
cydoniatae
bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et
captivorum Romanorum atque Italici generis magnus
numerus in servitute esse per totam insulam1 dicebatur.
[4]
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut
armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus
agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent
ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter
Romanosque pertinentibus ageret.
[5]
nihil magnopere
[p. 478]
ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios2 nulli reddiderunt. Valerius Antias quattuor milia captivorum,
[6?]
quia belli minas timuerint,3 ex tota insula reddita4 scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse.
[7]
a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronea praesidia Antiochi deduci
iussit, ut in libertate eae civitates essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

