previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum1 paraverat, [2] instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. [3] postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi2 e castris, in fugam averterunt; occisi quoque [p. 68] pauci fugientium, vulnerati plures. [4] tertio die cum3 omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, [5?] a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; [6] postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. [7] ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; [8] si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; [9] C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit. [10] equitatum cum [p. 70] elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;4 edictum praefectis ut intenti quid5 ubique geratur animadvertant opemque ferre quo postulet res possint.

1 mitti possent lapidum ed. frobeniana 1535: lapidum possent B: mitti lapidum possent ς.

2 effusi kreyssig: effusus B.

3 A.U.C. 565

4 A.U.C. 565

5 quid ς: quod B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: