previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, [2?] legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram si id fecisset pollicentes et illos nihil indicta causa passuros. [3] silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam,1 donec causam dixissent. [4] ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. [5] numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. [6] hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae,2 ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. [7] cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientes arcere.3 [p. 110] crescebat tumultu concitato turba; [8] et Achaei ad4 spectaculum primo concurrebant; [9] deinde vociferantibus exulibus quae passi forent et orantibus opem affirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; [10] priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit. atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. [11] sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat,5 non quia salvos vellet sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti6 multitudini iratae, cum aversis7 auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.

1 uim abfuturam ς: futuram (post spat. rel.) B.

2 irae ς: ira B.

3 arcere Weissenborn: arceret Bς.

4 A.U.C. 565

5 arcuerat ς: arguerat B.

6 obiecti ς: obiecta B.

7 aversis edd. vett.: aduersis Bς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philopoemen
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: