previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. his foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges quibus pacem cum Eumene servarent dixit, [2?] denuntiavit ut morem1 vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. [3] contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per2 Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. [4] inde per Chersonesum modicis3 itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur. [5] quo profectus est ab Lysimachia die ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit. [6] A [p. 136] Cypselis via decem milium fere silvestris angusta4 confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. [7] ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt. [8] opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. [9] in primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se moverunt donec armati transirent; [10] postquam primos superasse angustias viderunt, postremos5 nondum appropinquantes, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea quae in plaustris erant diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. [11] unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. [12] Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet;6 Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas [p. 138] occursantibus et latentibus interdum per7 cavas8 valles prodebat. [13] ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. alibi praedo alibi praedae vindex cadit. [14] prout locus iniquus aequusve9 his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerusalii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerantvaria fortuna pugnae est; multi utrimque cadunt. [15] iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.

1 morem ς: mores B.

2 classe per ς: classe iper B.

3 modicis ς: om. B.

4 A.U.C. 566

5 postremos ς: supremos B.

6 praebet ς: praebent B.

7 per ς: et B.

8 A.U.C. 566

9 aequusue ς: aequsque B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Manlius Vulso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maduateni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Melas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thraces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Astii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coeletae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cypsela
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fulvius Nobilior
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gallograecis
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAE´NICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COELE´TAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CY´PSELA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GALA´TIA, Gallograecia, Galateia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MADUATE´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: