Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. cum Aemilius callidam malitiam inimici
velut notam omnibus insimularet et tempus eum
morando extracturum diceret, ne consule inimico
Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum1 est;
[2]
nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
[3]
captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio
[4]
senatus consultum factum est ut Ambraciensibus
suae res omnes redderentur; in libertate essent ac
legibus suis uterentur; portoria quae2 vellent terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;
[5]
signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata
esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent fieri.
[6]
neque his contentus consul fuit, sed
[p. 152]
postea per infrequentiam adiecit senatus consultum,3 Ambraciam vi captam esse non videri.
[7]
supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro
valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
[8]
latinae inde
fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto—novis enim uterque maluit uti militibus—in provinciam profecti sunt, veteresque omnes
dimiserunt.
[9]
post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui cum ab Ser. sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset,
[10?]
et ipse
commemoratis rebus ab se gestis postulasset ut ob
eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret,
[11?]
contradixerunt pars
maior decem legatorum qui cum eo fuerant, et ante
alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.